- OPISTHODOMUS
- OPISTHODOMUSGraece Ὀπιςθόδομος, i. e. posticum, pars erat Templorum, apud Graecos Gentiles, post cellam, cuius meminit Publ. Victor de Urbis. Reg. 14. his verbis, Ante cellam (sanctiorem, solis rebus sacris distinatam) est prodomon, post templum Opisthodomon. Ubi templum in tres partes dividit, mediam ubi est Cella, quam hodie Chorum vocamus; quae antecedit,Πρόδομον᾿ quae sequitur, Opisthodomon, Hadr. Turnebus Adversar. l. 22. c. 17. Salmasio in Templis illis haec erant, Pronaus primum πρόδομος, vel parietibus antarum vel columnis aedificatus cum fastigio: deinde προπύλαια seu Πυλεὼν. Sequebatur aedis Cella, ὁ σηκὸς, h. e. aedes interior, in qua simulacrum illius Divi, cui dicata erat aedes, cum ara ponebatur: cuiusmodi Cellae plerumque in eodem consepto multae erant, praesertim si pluribus Divis una eademque aeces esset dedicata. Post cellam Aedis, ὀπιςθόδομος vel posticum, ad idem fere instar factum, ut πρόδομος vel πρόναος. Circa latera Aedis deambulationes sive περίδρομοι, ordinibus columnarum utrinque adiectis. Ante pronaum Area, quod spatium erat sub dio. In templis vero Christianorum Narthex quidem erat, et οἱ πυλῶνες sive Vestibulum ac Ingressus Templi: Templum dein ipsum seu Templi navis: et Apsis sive Concha ac intimum sacrarium, quod hodie Chorum appellant; sed nullus' Ο᾿πιςθόδόμος, uti docet Salmas. ad Solin. p. 1218. et pluribus ad Eliberinum Concilium. In istiusmodi postico, cum ad eundem modum Aedes columnas et fastigium haberet, ut in fronte, Α᾿μφιπρόςτυλος ea vocabatur, uti ex Vitruvio l. 2. c. 8. discimus. Vide quoque supra in voce Amphiprostylos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.